Hľadaný výraz: Lk 19,28-40, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
28 Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos 30 dicens: “ Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet” ”. 32 Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “ Quid solvitis pullum? ”. 34 At illi dixerunt: “ Dominus eum necessarium habet ”. 35 Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. 37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus 38 dicentes: “ Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”. 39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister, increpa discipulos tuos! ”. 40 Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ”.

1

mail   print   facebook   twitter